Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Drucke Literatur
1538 II 24 Friedensvertrag von Großwardein
Oesterreich, Siebenbürgen |
|
Seite 1 von 31 | |
1In Nomine Sanctæ Et Individu<e>2 Tri-
nitatis, Patris Et Filii et Spiritus
Sancti. Amen.
Nos Joannes Dei gratia Rex Hungariæ
Dalmaci<e> Croaci<e> etc. Memori<e> commen-
damus Quibus expedit Universis. Quod
cum hoc Regnum nostrum Hungari<e>
ob ea Bella, Qu<e> post interitum Div<e>
memori<e> serenissimi Regis Ludovici,
domini pr<e>decessoris nostri inter Nos,
et serenissimum Principem dominum
Ferdinandum divina favente clemen-
tia Romanorum semper augustum,
ac Germani<e>, Hungariæ, Dalmaci<e>
Croaci<e> etc. Regem, Infantem Hispa-
niarum Archiducem Austri<e>, Ducem
Burgundi<e> Slesi<e>, Brabanci<e>, Sti-
ri<e>, Carynthi<e>, Carniol<e>, Wyrtem-
berg<e> etc. Principem Suevi<e>, Marchio-
nem Moravi<e>, comitem Habsburgi,
Tyrolis etc. Lantgravium Alsaci<e> etc.
fuerunt, varÿs calamitatibus et
erumnis afflictum ita laboraret, ut
parva admodum spes superesse vide-
retur eius conservandi vel in aliquam
pristinam formam redigendi Belgrado
1 1538. festo S. Mathiæ [24 Febr].
2 Genetiv-Form <e> statt <ae> wird als <e> übertragen.
Seite 1 von 31 |